monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 31 > csg248.123 > csg250.236 > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 49
Sed quod splendorem illum magnum qui eis abstractus est, vidisti subito in earum exstinctionem reverti ad ipsum sedentem in throno: hoc est quod perspicuus et magnus fulgor quem diabolus propter superbiam et contumaciam suam perdidit cum in ipsum et omnes sequaces eius intravit germen mortis (erat enim Lucifer purioris luminis quam caeteri angeli) reversus est ad Deum Patrem unde prodierat, servatus in secreto eius; quia locus gloriae splendoris illius non debuit esse vacuus; sed Deus servavit eum alteri factae luci.